MAEANDER vulgo MADRE

MAEANDER vulgo MADRE
MAEANDER, vulgo MADRE
fil. Terrae et Oceani, pater Cyanes, quae Caunum et Biblida genuit, secundum Poetas. Fluvius ingens Asiae, in Phrygia magna, ex Aulocrene fonte oriens, obli queque adeo fluens, ut in se ipsum recurrere videatur, 600. flexiones faciens, teste Dione Prusaeo. Cariam ab Ioniâ separat, ac mare inter Heracleam, et Miletum subit. Maeandrum constat fluviorum omnium esse maxime sinuosum. Μόνος γὰρ ἐκ πάντων τῶν ποταμῶν ἀπὸ τῶν ἰδιῶν αῤχόμενος πηγῶν εἰς ἑαυτὸν παλινδρομε̑ι. Ita Plut. in lib. de Fluminibus. Et de Labyrintho Daedaleo Ovid. Met. 8. v. 162.
Non secus ac liquidis Phrygius Maeander in undis
Ludit, et ambiguo lapsu refluitque fluitque,
Occurrensque sibi venturas respicit undas:
Et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum
Incertas exercet aquas.
Et l. 2. Fab. 1.
Quique recurvatis ludit Maeander in undis.
Et l. 9. Fab. 11.
——Maeandri toties redeuntis eodem..
Silius l. 7.
Qualis Moeniâ passim Maeandrus in undâ
Cum sibi gurgitibus flexis revolutus oberrat.
Propert. l. 2. Eleg. 34.
——Ut Phrygio fallax Maeandria campo
Errat, et ipsa suas decipit unda vias.
Sen. in Herc. Insano, Act. 3. v. 682.
——Qualis mcertâ vagus.
Maeander undâ ludit, et cedit sibi,
Instatque debius littus, an fontem petat.
Hinc a Lucano errans dicitur. l. 3. v. 228.
Errantem Maeandron adit.
Calaber 1. v. 281.
Μαιάνδρου τε ῥέεθρα βαθυῤῥόου, ὅς ῤἐπὶ γαῖαν
Καρῶν ἀμπελόεσσαν ἀπὸ Φρυγίης πολυμήλου
Εἶσι πολυγναμπτῇσιν ἑλισσόμενος προχοῇσι,
Hinc et ab Orpheo πολυπλανὴς, a Nonno πολυσχιδὴς et σκολιὸς appellatur. Vide Solin. c. 43. Aethicus, Fluvius Maeandrus nascitur in campis Asiaticis, bicornis, currit quasi sint duo redigentes se in unum, influit in mare Cycladum, currit milia 997. Plin. l. 5. c. 29. Maeander, etc. crebris ita sinuosus flexibus, ut saepe oredatur reverti. Straho, Σκολιός ὢν εἰς ὑπερβολὴν, ὡςτε ἐξ ἐκείνου τὰς ςκολιότητας, ἁπάσας Μαιάνδρους καλεῖςθαι, Sic apud Hesych. Μαίανδρος, εἶδος ἱππμσίας, quô equi multiplicibus flexibus et gyris agitantur. Apud Festum, Maeandrum picturae genus dictum a similitudine flexûs amnis, qui appellatur Maeandrus. Unde Poeta Aen. l. 5. v. 250.
——Plurima circum
Purpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit.
Paria fere Nonius, apud quem Varro Maeandrata pro flexuosis. Sed et Maeandri dicuntur vafra, et obliqua consilia. Cicer. pro Pisone: Quos tu Maeandros. quae diverticula flexionesque quaesisti. Prudentius Cathemerinom Hymn. 6.
O tortuose serpens,
Qui mille per Maeandros
Fraudesque flexuosas,
Agitas quieta corda.
Nic. Loydius, vide et infra. Item Maeandrus, quae et Maeandropolis, Magnesiae ubs Steph. Cariae opidum, ad Maeandrum uluvium, Madre. Et Indiae extra Gangem mons. Ptol. Item Maeandria, Epiri oppidum Plin. l. 4. c. 1. Alandriana Pineto. Et Maeandrini populi circa maeandrum fluv. Dictys Cret.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”